Grant, Robert Dagnel to Beate Marie of Owston, undated
Scope and Contents
Grant of rent from lands in Oulston (Yorkshire) by Robert Dagnel to Beate Marie de Ouston, perhaps a St. Mary's Church in Oulston (Yorkshire).
Dates
- Creation: undated
Conditions Governing Access
Collection is open for research.
Witnesses at Signing
Thome de sancto Paule de Bercroft, eadem de sancto Paulo de eadem, Henrici Dagnel de Oustan, Thome ad Scalarium de eadum, Petro filio Roberti, Johanne de Neusum, Iurdano de eadem, et M U L T I S AL I I S.
Language of Materials
Latin
Phillipps Number
41,082
Material
Parchment
Script
Cursiva Antiquior script with Anglicana features.
Dimensions
155-160 x 190 mm
Dating Notes
Item is undated, but datable to the 13th century.
Transcription by Dr. Crafton
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Rogeri dagnel de bercroft dedi concessi et hanc presenti carta mea confirmaui pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et successorum meorum in puram et perpetuam elemosinam seruicio beate Marie de Oustan duodecim denarios annui Redditus percipiendos de una acra terre sicut iacet in campis de Oustan in diuersis locis cuius una dimidia acra iacet apud Cranhil inter terram Thome ad scalarium de Oustan ex una parte et terram Thome Dagnel de Bercroft ex altera parte unde unum caput buttat super terram Willelmi filii Alicii de Oustan et aliut caput super Morlay dicke et una dimidia acra terra iacet in loco quod discitur Brochiswel inter terram Adame de Oustan ex una parte et terram que fuit Sabine quondam ex altera parte unde unum caput buttat super terram meam et aliut caput buttat super terram Roberti de Hallumschyre. Tenendum et habendum predicto seruicio beate Marie de Oustan in liberam et puram elemosinam de dominus fiodi et heredibus suis libere quiete bene et in pace. Et si contingat quod Ego Robertus uel heredes mei uel mei assignati quecumque sint predictam acram terre tenentes predictos duodecim denarii ad duos anni terminos silicet [sic] sex denarii ad pasca et sex denarii ad festum Sancti Michaeli plenarie non soluerimus quod absit, uolo et concedo pro me et heredibus meis uel assignatis quod custodes seruicio beate Marie de Oustan ad destringionem faciendum super predictam acram terre omnimodo et omni tempore quo nos predictus annuali redditus predicto seruicio beate Marie plenarie per soluatur. Et ego uero Robertus filius Rogeri Dagnel et heredes mei uel mei assignatis predictam annualem redditum duodecim denariorum ad predictos duos annos terminos soluendorum predicte seruicio beate Marie de Oustan Warantizabimus acquietabimus et defendemus contra omnes homines in perpetuum. In cuius rei testimonium huic carte Sigillum meum apposui. Hiis testibus. Thome de sancto Paule de Bercroft, eadem de sancto Paulo de eadem, Henrici Dagnel de Oustan, Thome ad Scalarium de eadum, Petro filio Roberti, Johanne de Neusum, Iurdano de eadem, et M U L T I S A L I I S.
Repository Details
Part of the University of Notre Dame Rare Books & Special Collections Repository